

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 40
Erant autem.[ID.]Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiae et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et caeteras matres.Jacobi minoris et Joseph.[BEDA.]Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariae materterae Domini. De qua Joannes:Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus[Joan. 19.], etc. Cleophae videtur eam dicere a patre vel a cognatione.